PRAEMIA

PRAEMIA
PRAEMIA
antiquissimis temporibus, victoribus proposita, inpublicis certaminibus ad rem praeclare gerendam invitabant certantes, Graece ἆθλα dicta, unde Α᾿θληταὶ. Meminit eorum iam Homerus, II. ψ v. 257.
——— ——— Α᾿υτὰρ Α᾿χιλλὶυς,
Α᾿υτοῦ λαὸν ἔρυκε, καὶ ἴζανεν ἐυρὺν ἀγῶνα
Νηῶν δ᾿ ἔκφεῤ ἄεθλα
Sic Olympia Pisis, sive in Elide; Nemea, apud Cleonas; Isthmia, in Isthmo ipso: Pythia Delphis, apud Graecos talia fuerunt, quales apud Romanos Ludi Capitolini, Saeculares et alii; in quibus omnibus Praemia et honores magni constituti sunt, victoriam consequutis, ut non modo in conventu stantes, cum palma et corona laudes ferrent: sed etiam, ut Vitruvius ait, cum reverterentur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia, et in Patriam quisque suam, inveherentur, aereque publico ad perpetua vota constitutis vectigalibus fruerentur. Mercurialis, de Arte Gymnast. l. 1. c. 5. Vide quoque supra, Brabeuta. Transiit inde mos in Remp. pacatam aeque, ac militarem Quamvis enim nullô honestamentô Virtus egeat, honore tamen ad eius studium excitari homines patet, proin praemiis ad bene de Repub. merendum suos cives Legissatores prisci invitârunt, in Atheniensium inprimis Rep. inter quae primum προεδρία fuit, quam optime Suidas explicat, ex Interprere Comici ad Ristoph. Equit. Σίτησις item ex Solonis instituto, seu epulum, in Prytaneio talibus exhiberi solitum: quod sibi praebendum esse, Iocose respondit Socrates, iam Iudicum sententiis damnatus. Cum enim interrogatus esset, inquit, Cicer. de Oratore, l. 1. respondit, sese meruisse, ut amplissimis honoribus et Praemiis declararetur, et ut ei victus quottidianus in Prytaneio publice praeberetur, qui honos apud Graecos haberetur maximus. Statuae quoque honorem habitum fuisse bene meritis de Repub. non sinunt nos dubitare Psephismata honori Demosth. Democharis, Lycurgi, scripta: eaeque statuae ut plurimum in Foro locabantur: Sed et monumenta publice exstruebantur, ut Psephisma, in honorem Zenonis, apud Diog. Laertium docet: Etiam coronae dabantur, vel a Senatu, vela Pop. Atheniensi, vel a popularibus, vel a tribulibus, vel denique ab exteris Civitatibus: idque vel in Contione, vel in Senatu, vel in Populo, vel in Tribu, vel in Theatro, ac Ludis, si id Pop. Atheniensis scivisset; quae ultima Minervae sacra erat. Etiam ἀτέλεια τῶν λειτουργιῶν, seu excusatio munerum, apud eosgem inter Praemia erat. Vide Sam. Petitum Comm. in Leges Attic. l. 3. tit. 6. Nec minus qui egregiam bello operam navabant seque HIpparchis probabant, ad maiora evehebantur eorumque ratio habebatur, in donandis Praemiis conferendisque honoribus, ut puta Δεκαδαρχίαις et huiusmodi: sicut contra ἀτακτοῦιτες ex lege Xenophonti in Hipparchico memoratâ notabantur. Mutilatis quoque Pisistrati rogatu, δημοσία τροφὴ, i. e. pecunia ex publico: pro Patria pugnando mortuis, monumentum in Ceramico: eorumque prentibus ac liberis δημοσία itidem τροφη ac προεδρίας ius concessum legiturk vide Eundem Petitum, l. 8. tit. 3. Itaque tales ad annum aetatis vicesimum usque de publico educabantur, dein ad negotia sua mittebantur, et hereditatem paternam adibant: Instruebantur etiam πανοπλίᾳ nonnumquam, hôc enim aetatis annô ad bella mittebantur, πανοπλία instructi, postquam in Agrauli sese osbstrinxissent iure iurandô, Οὺ καταιςχυνῶ τὰ ὅπλα. Qua de re vide plura supra in voce Miles, item in Panegyricon, Triumphus. Apud Philosophos, cum initiô fere ipsi Reges Principesque soli his tudiis vacarent, nullum aliud Sapientiae, quam perennantis Famae, praemium fuit et honoris eximii, Hieron,
in Ion. c. 3. Postquam vero minoris id studium aestimari coepit, salaria demum iis constituta sunt, eaque satis magna, de quibus vide infra suô locô. Donec mercede docere, quod primus Protagoras fecisse legitur, apud Gellium, l. 5. c. 3. Appuleium, Florid. Quintilian. l. 3. c. 1. imo, nisi esurire mallent, ezpectare in ipsis ditiorum hominum aedibus discipulos, quos docerent, sunt coacti: uti discimus ex Laertio, l. 2. A. Gellio, l. 6. c. 10. De Poetis vide supra etc. Sed et Studiosis iam olim, Praemia constituta: apud Hebraeos clavis, Doctoratûs insigne: apud Sinenses ac Europaeos, varii, ut vocant
gradus, de quibus vide supra; ut et Georg. Hornium, Histor. Philosoph. l. 7. c. 15. et 16. Sequiori aevô, et Delationibus sua fuêre praemia, et aliis scelerum Ministris; quae tamen ab aliis Principibus ante se concessa abrogavit Traianus, ut videre est apud Plinium in Panegyr. et supra in voce Delatores. Vide hanc in rem plura apud Sim. Battierium Dissert. de Praemiis. Coeterum Praemium caelitus tum in hac, tum in altera vita, iustis exspectandum esse; ut poenam improbis, i. e. iustissimis illis, et scelestissimis his, etiam Noachidae olim crediderunt. Et quidem, ex sententia Fori seu Tribunalis superioris in universum aiunt esse Bonum iustis repositum, i. e. Praemium Iustorum, quod nun cupant Hebraei, Vitam futuri seculi; quam nominibus quoque prisci horti delitiarum, Paradisi, Montis Domini, Templi Domini, Domus Domini, Portae Domin, fignificari docent. Iidemiustorum etiam dum vitam agunt, praemia, uti et impiorum poenas, caelitus accepta agnoverunt, de quibus plura vide apud Seldenum, de Iure Natur. et Gent. iuxta discipl. Hebr. l. 7. c. 9. et 10. uti de Gentilium circa haec persuasione, Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. purioris, c. 20. et 21.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PREMIA — praemia …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • OLYMPIA — I. OLYMPIA orum, ludi ab Hercule instituti, in honrem Iovis, A. M. 2836. ante restaurationem ab Iphiro factam, An. 442. circa Olympiam Eleae regionis urbem a quâ et nomenhabent. Hercules enim, Augeâ Elidis rege superatô, eiusque stabulô repuratô …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tropas auxiliares romanas — Infantería auxiliar romana cruzando un río, probablemente el Danubio, durante las Guerras Dacias ( …   Wikipedia Español

  • SACRA Certamina sunt — quae Diis olim dedicata, l. 4. ff. de his qui not. infam. qualia erant apud Romanos Fovis Capitolini, Apollinares Ludi, Romani Ludi et Magnae Deûm Matris. Quintilian. l. 3. c. 7. Ac laudes Capitolini Fovis perpetuae sacri certaminis materia, vel… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VICTOR — I. VICTOR Historicus, vide Aurelius Victor. II. VICTOR aliô nomine Claudius, Civilis Batavi e soror nepos, Dux ab aunculo adversus Voculam missus. Tacit. l. 4. Hist. c. 33. III. VICTOR epitheton Iovis, quod omnia vinceret. Huic aedem vovit L.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • University College London — Arms of University College London (no longer used in any official capacity) Motto Cuncti adsint meritaeque expectent praemia palmae (Latin) Motto in English Let all come …   Wikipedia

  • The Portsmouth Grammar School — Infobox UK school name = The Portsmouth Grammar School size = 100px dms = motto = Praemia Virtutis Honores motto pl = established = 1732 approx = closed = c approx = type = Public school religion = Church of England president = head label = Head… …   Wikipedia

  • Prämie — Zulage; Zuschuss; Zuschlag; Provision; Bonus; Beitragszahlung; Beitragsleistung * * * Prä|mie [ prɛ:mi̯ə], die; , n: 1. [einmalige] zusätzliche Vergütung für eine bestimmte Leistung: für besondere Leistungen eine Prämie erhalten. Syn …   Universal-Lexikon

  • BENE Meriti — Meriti, praemiis variis apud varias Gentes decorari consuevêre, ab omni aevo. Aegyptii moris crat, ut eorum memoriam sacris ad posteros symbolis propagarent: Unde beneficiis Iosephi exprimendis signum bove nullum magis idoneum iudicantes, bovem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRABEUTA — Graece Βραβεὺς, item Βραβευτὴς, Iudex dicebatur apud Graecos, qui in Ludis pubilicis, Sacris inprimis Agonibus, praesidebat: cuiusinodi munus olim maximi aestimabatur. Unde apud Persas, insos Reges praemia proposuisse cursus corumque omnium,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”